- PIGRES
- I.PIGRESGraece Πίγβης, in antiquis Arriani codicib. legitur pro Τίγρης, qui aliter Τίγρες, celebris Persiae fluvius, quam scripturam in Palatinis exemplaribus multis locis se reperisse, Salmas. tradit. Testatur idem Eustathius, et praeterea apud Iulianum quoque sic scribi. An igitur Πίγρις aut Πίγρης, secundum hanc scripturam, Armeniacum aut Medicum potius nomen, quam Τίγρις? Sed Τίγρις animal illarum regionum, a velocitate ac impetu nomen, ut apparet, idem habuit. An Πίγρης et Πίγρις diversa dicemus esse nomina et flumina? Herodotus enim, l. 5. tres fluvios hôc nomine, diversis ex locis originem habentes, memorat, Πρῶτος μὲν Πίγρης, κατα δὲ δευτερός τε κὰ τρίτος ὡΰτως ὀνομαζόμενος, οὐκ ὠϋτὸς ἐὼν ποταμὸς, οὐδε ἐκ τοῦ αὐτοῦ ῥἐων, Primus quidem Pigres, post eum secundus et tertius eodem quidem nomine insigniti, non tamen idem fluvius, nec ex eodem fonte promanant. Ubi enumerat amnes Herodotus, qui per Armeniam iter facientibus et Susa contendentibus transeundi sunt. Et quidem ex Cilicia venienti et intranti Armeniam maiorem, primum occurrere dicit fluvium Euphratem, νηυςὶ περητὸν, qui Ciliciam ab Armenia separat; deinde tres fluvios similiter νηυςὶ περητοὺς, h. e. navigabiles, in Armenia ipsa, transeundos eôdem nomine, Πίγρητας namque vocari, qui per Armeniam fluunt, e diversis orti fontibus. Primum ait oriri ἐξ Αῤμενίων superioris Armeniae nempe, alterurn atque ultimum ex Matienis, qui populi sunt Mediae, maiori Armeniae ab oriente conterminae. Alibi vero locis duobus, idem auctor τοῦ Τίγριος meminit et Τίγρον non Πίγρητα, vocat. E quibus tribus Armeniae fluminib. quibus nomen idem Πίγρης, videntur existimâsse Veteres quidam, Πίγρητα illum primum, qui ἐξ Α᾿ρμενίων oritur, eundem esse fluvium, qui occultô meatu subter Taurum montem in Assyriam transiit, et Τίγρις ibi vocatur. Alii prorsus distinguunt; atque hi sunt, qui Tigrim non arcessunt longius, quam e latere Tauri meridionali. Utut sit idem flumen, quod ex Armenia in Assyriam subter Taurum per specus labitur, non idem certe nomen Πίγρης et Τίγρης. Fortean idem amnis Pigres vocatus suerit, dum per Armeniam fluit; ubi in Assyriam transit subterraneô meatu sub Tauro factô, et concitari incipit, Tigris nomen assumit a celeritate, a qua et sagitram et animal omnium velocissimum Medi sic vocant: atque inde est, quod Pigretum vocant, qui Tigris est, Arrianus et Iulianus. Vide quae hanc in rem erudite congessit Salmas. ad Solin. p. 694. et 695.II.PIGRESHalicarnasseus, frater Artemisiae, uxoris Mausoli, Suidas.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.